- JULIUS Fridericus
- JULIUS Fridericusfil. minimus natu Frid. Ducis Wirtembetgici, frater Ioh. Frid. qui Stutgardianam, et Ludovict Friderici, qui Monpelicardensem, lineas orsi sunt: insigni oris gratiâ Princeps. Ex Melita Ins. in Astam traiecit A. C. 1613. Ephesique expugnationi interfuit: Inde A. C. 1616. ultimo Septentrione lustrato. Sequente Anno, quaedam ad Brentiam, in tractatu cum Fratribus, nactus, post Obitum fratris Lud. Friderici, tutelam nepotis et administrationem Ducarûs suscepit: sed cum delectus prvinciales, A. C. 1633. Vinariensi et Hotnano exercitui iunxislet, post cladem Nordlingensem, A. C. 1634 provinciâ totâ occupatâ, et Heidenhemium a Bavaro receptum, nec redditum est usque ad paeificationem. Obiit A. C. 1635. auctor lineae, quae Apennagiatas. Ieuliana. vel. Brentiana dicitur. Ei ex Anna Sabina Holsata nati sunt Rodericus, Sylvius Nimrodus, in literis egregius, Manfredus, Iulius Peregrinatius, et Sveno Marttalis Edelnolphus. E quibus Sylvius MImrodus, ducta Elisabethâ Mariâ Monsterbergensi herede, socero, in Ducatu Oelsensi in Silesia, successit, Morruusque A. C. 1664. reliquit Ferdinandum Catolum, Sylvium Frideriucum, Christianum Ulricum, et Iulium Sigismundum: qui post parentis Obi tum, in illustri Collegio Tubingensi et aula Altenburgica ad virtutes natalibus dignas educati sunt. maufredus vero, Defunctus est A. C. 1662. Pater ex Iuliana Oldenburgica Friderici Ferdinaudi, Augusti et Manfredi. Vide Phil. Iac. Spener. Syll. Geneal. Hist.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.